FORUM
DIDACTICUM
Lateinische Texte zur
Sonnenfinsternis
Plinius, Naturalis Historia 2,46-58
Seneca, Naturales Quaestiones 7,1-4
Lukrez, De rerum natura 5, 751-771
Gaius Plinius Secundus: Naturalis Historia
2, 46 - 58
Defectus autem suos et solis, rem in
tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum
umbraeque indices exsistere. Quippe manifestum est solem interventu lunae
occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna
interpositu suo auferente terrae terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci
tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. Neque aliud esse noctem quam
terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini inverso, quando
mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem, quoniam nullum aliud
sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat. Spatio
quidem consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. Ergo confinium
illis est aeris terminus initiumque aetheris. Supra lunam pura omnia ac diurnae
lucis plena. A nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e
tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. Stati autem
atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi
lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scripulis partium
congruente siderum motu.
Haec ratio mortales animos subducit in
caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium
magnitudinem detegit. Non posset quippe totus sol adimi terris intercedente
luna, si terra maior esset quam luna. Tertia ex utroque vastitas solis
aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque
coniectura animi scrutari: inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum
in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto
spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus
simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie
ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo
possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens
latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto
discretus intervallo.
Defectus lunae magnitudinem eius haut
dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. Namque cum sint
tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram
columnae effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis
recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si
minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem
talemque cerni umbram deficiente luna: Palam fit, ut nulla amplius relinquatur
dubitatio, superari magnitudinem terrae. Id quidem et tacitis naturae ipsius
indiciis: Cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium
opacitate terras reficit? Exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in
parte. Tanta magnitudo est.
Et rationem quidem defectus utriusque
primus Romani generis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M.
Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie
quam Perses rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam
eclipsim, mox et composito volumine. Apud Graecos autem investigavit primus
omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto solis defectu,
qui Alyatte rege factus est urbis conditae anno CLXX. Post eos utriusque
sideris cursum in sexcentos annos praececinit Hipparchus, menses gentium
diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut
alio modo quam consiliorum naturae particeps. Viri ingentes supraque mortalia,
tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in
defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente - quo in metu fuisse
Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis - aut in luna
veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante - quo pavore
ignarus causae Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu educere opes
eorum adflixit -: macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae
capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis. Quis enim haec
cernens et statos siderum quoniam ita appellare placuit labores non suae
necessitati mortales genitos ignoscat?
Nunc confessa de iisdem breviter atque
capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam
neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse
causas minus mirum est quam constare in aliquis.
Defectus CCXXIII mensibus redire in suos
orbes certum est, solis defectus non nisi novissima primave fieri luna, quod
vocant coitum, lunae autem non nisi plena, semperque citra quam proxime
fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus
horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando
propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. intra
ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando
quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in XXX diebus super
terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime
mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei
accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbra illa
hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu luna
deficeret utroque super terram conspicuo sidere. Nam ut XV diebus utrumque
sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus Vespasianis patre III.
filio consulibus.
Lunam semper aversis a sole cornibus, si
crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere
dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem
detrahentemque in deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam
esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunae magnitudo
colligitur, quando illae et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo
cogit minores videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, cum
aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis.
Lucius Annaeus Seneca: Naturales
Quaestiones, 7,1 (De cometis)
Seneca wendet sich dagegen, daß man
die Himmelserscheinungen nur dann betrachtet, wenn etwas Spektakuläres eintritt
wie z. B. eine Sonnenfinsternis.
Nemo usque eo tardus et hebes et
demissus in terram est, ut ad divina non erigatur ac tota mente consurgat,
utique ubi novum aliquod e caelo miraculum fulsit. Nam, quamdiu solita
decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit. Ita enim compositi sumus, ut
nos cotidiana, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra minimarum
quoque rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce fiat.
Hic itaque coetus astrorum, quibus
immensi corporis pulchritudo distinguitur, populum non convocat; at, cum
aliquid ex more mutatum est, omnium vultus in caelo est. Sol spectatorem, nisi
deficit, non habet. Nemo observat lunam nisi laborantem; tunc urbes conclamant,
tunc pro se quisque superstitione vana strepitat.
Quanto illa maiora sunt, quod sol
totidem, ut ita dicam, gradus quot dies habet et annum circuitu suo claudit,
quod a solstitio ad minuendos dies vertitur, quod ab aequinoctio statim inclinat
et dat noctibus spatium, quod sidera abscondit, quod terras, cum tanto maior
sit illis, non urit sed calorem suum intensionibus ac remissionibus temperando
fovet, quod lunam numquam implet nisi adversam sibi, nec obscurat nisi
obliquam?
Haec tamen non adnotamus, quamdiu ordo
servatur. Si quid turbatum est aut praeter consuetudinem emicuit, spectamus
interrogamus ostendimus; adeo naturale est magis nova quam magna mirari.
Lucretius: De Rerum
Natura 5, 751 - 771
Solis item
quoque defectus lunaeque latebras
pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
nam cur luna queat terram secludere solis
lumine et a terris altum caput obstruere ei,
obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
tempore eodem aliut facere id non posse putetur
corpus, quod cassum labatur lumine semper?
solque suos etiam dimittere languidus ignis
tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
quae faciunt ignis interstingui atque perire?
et cur terra queat lunam spoliare vicissim
lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
corpus vel supra solis perlabier orbem,
quod radios inter rumpat lumenque profusum?
et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
cur nequeat certa mundi languescere parte,
dum loca luminibus propriis inimica per exit?
[menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].
Startseite FORUM DIDACTICUM